monumenta.ch > Hieronymus > Esther
Hieronymus, Prologi, PROLOGUS IUDITH <<<    

PROLOGUS HESTER SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Librum Hester variis translatoribus constat esse vitiatum. Quem ego de archivis Hebraeorum elevans verbum e verbo pressius transtuli. Quem librum editio vulgata laciniosis hinc inde verborum funibus trahit, addens ea quae ex tempore dici poterant et audiri, sicut solitum est scolaribus disciplinis sumpto themate excogitare, quibus verbis uti potuit qui iniuriam passus est vel ille qui iniuriam fecit.
2 Vos autem, o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Hebraeorum studuistis intrare et interpretum certamina conprobastis, tenentes Hester hebraicum librum, per singula verba nostram translalionem aspicite, ut possitis agnoscere me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in hebraeo habetur, historiam hebraicam latinae linguae tradidisse. Nec affectamur laudes hominum nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes minas hominum penitus non timemus,quoniam"dissipat Deus ossa eorum qui hominibus placere desiderant" et secundum Apostolum qui huiusmodi sunt "servi Christi esse non possunt".